- PHILIPPOPOLIS
- I.PHILIPPOPOLISseu Philippostadium, Philipstadt, urbs recens Sueciae, trina stagna, 25. mill. pass. a Wenero lacu et a Carolostadia in Caeciam distans, 50. autem a Mariaestadia in Boream.II.PHILIPPOPOLISvulgo PHILIPPEVILLE, oppid. permunitum Belgii, in Hannonia, a Maria Hungariae Regina excitatum A. C. 1555. Subest dominio Regis Franciae pace ad Pyrenaeos A. C. 1660. Distat 2. leucis Gallicis a Mariaeburgo in Boream, uti 6. a Rupe Regia, et 8. a Namurco in Africum.III.PHILIPPOPOLISvulgo Ciudad del Re Philipe, urbs Americae meridionalis, ab Hispanis excitata magnis im pensis in Magellanica regione, ut fretum Magellanicum obstruerent Anglis et Batavis, idque A. C. 1585. irritô tamen conatu; et paulo post illius urbis incolae aut occisi a Barbaris, aut fame necati, omnes male periêre: ita ut nunc eius rudera dicta sint ab Anglis et Batavis Porto Famine, seu portus famit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.